76 - Si qua recordanti

Preces pro salute
Metrum: distichon elegiacum

Sī qua recordantī benefacta priōra voluptās
est hominī, cum sē cōgitat esse pium,
nec sānctam violāsse fidem, nec foedere in ūllō
dīvum ad fallendōs nūmine abūsum hominēs:
multa parāta manent in longā aetāte, Catulle,
ex hōc ingrātō gaudia amōre tibi;
nam quaecumque hominēs bene cuiquam aut dīcere possunt
aut facere, haec ā tē dictaque factaque sunt;

omnia quae ingrātae periērunt crēdita mentī.
Quārē cur tū tē iam amplius excruciēs?
Quīn tū animō offīrmās atque istinc tēque redūcis,
et dīs invītīs dēsinis esse miser?
Difficile est longum subitō dēpōnere amōrem,
difficile est, vērum hōc quālibet efficiās:
ūna salūs haec est, hōc est tibi pervincendum,
hōc faciās, sīve id nōn pote sīve pote.

Ō dī, sī vestrum est miserērī, aut sī quibus umquam
extrēmam iam ipsā in morte tulistis opem,
mē miserum aspicite et, sī vītam pūriter ēgī,
ēripite hanc pestem perniciemque mihi,
quae mihi subrēpēns īmōs ut torpor in artūs
expulit ex omnī pectore laetitiās.
Nōn iam illud quaerō, contrā mē ut dīligat illa,
aut, quod nōn potis est, esse pudīca velit:
ipse valēre optō et taetrum hunc dēpōnere morbum:
ō dī, reddite mī hōc prō pietāte meā!